Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Lev.22 NT Lev.23 (English) >>NT Lev.24

Lev.23

locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

et locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Lev.22 NT Lev.23 (English) >>NT Lev.24

Powered by PhiloLogic